01/07/2012 17:59

Pope stresses family and marriage on Letter for imminent celebrations in honor of Blessed Peter ToRot

On 30 June a letter was made public addressed by Pope Benedict XVI to Cardinal Joseph Zen of Hong Kong, His Special Envoy to the celebration of the 100th Anniversary of the Birth of Blessed Peter ToRot on 7 July in Rabaul, stressing the importance of the occasion as a chance to reiterate the value of the family and marriage. “The family is the foundation of the human community – the Pope says at the outset of his message – but in our time it is seriously endangered”.  Peter ToRot, instead, “who offered is life to Christ as a husband and father of the family, rejected polygamy and defended marriage” was a powerful promoter of renewed evangelization. He proved with his life that God’s laws should not be overturned by men’s laws.

The Pope asks Cardinal Zen in his letter to keep in mind that Rabaul also celebrates this year the 130th anniversary of the arrival of the first Missionaries of the Sacred Heart (MSC) in papua New Guinea and the 100th anniversary of the foundation of the local congregation of the Daughters of Mary Immaculate (FMI) by the same missionaries.

The Cardinal will be officially accompanied in his Mission by His Excellency Mons. Rochus Tatamai MSC, Bishop of Bereina, a grandson of one of Peter ToRot’s brother Josef, who only recently passed away, and by Rev. Francis Meli, of the Archdiocese of Rabaul, an official of the local ecclesiastical tribunal.

(CBC Communications 010712 – giorgiolicini@yahoo.com)

 

Below is the letter in Latin addressed by Pope Benedict XVI to Cardinal Joseph Zen of Hong Kong, His Special Envoy to the celebration of the 100th Anniversary of the Birth of Blessed Peter ToRot on 7 July in Rabaul, and dated 8 June 2012. The English version will be posted on the website as soon as it is available:

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI ZEN ZE-KIUN, S.D.B.
Episcopo emerito Sciiamchiamensi

Ad familiam tuendam et fovendam, quae fundamentum est humanae societatis quaeque nostra aetate saepius variis in periculis versatur, varia placet et oportet incitare proposita. Hac ratione, sicut beatus Decessor Noster Ioannes Paulus II, et Nos libenter convenimus familiarum, iuvenum vel christifidelium ex toto mundo congressiones, eis animum facientes ad divina instituta fideliter servanda. Sed aliis quoque libenter utimur occasionibus ut vera bona humana et christiana ostendamus atque defendamus.

Laeto igitur animo novimus in Papua Nova Guinea centesimum annum celebrari ab ortu beati Petri ToRot, catechistae et martyris, qui primus huius regionis est beatus et procul dubio potens novae evangelizationis fautor. Ipse autem maritus et paterfamilias vitam pro Christo dedit, quoniam polygamiam reiecit et indissolubilitatem defendit matrimoni. Comparandus ideo videtur Praecursori Domini sancto Ioanni Baptistae, quem impius rex vinxit in carcere et capite damnavit, quia dicebat ei: "Non licet tibi habere uxorem fratris tui"(Mc 6,18). Persuasum ergo habemus beatum Petrum ToRot hodie maximi ponderis praebere testimonium, quod contra iniquas leges civiles Dei magis circa matrimonium parere oportet praecepto, nempe: "Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet" (Mt 19,6).

Quamobrem libenter accepimus postulatum Venerabilis Fratris Francisci Panfilo, S.D.B., Archiepiscopi Metropolitae Rabaulensis, qui humaniter poposcit ut Patrem Purpuratum mitteremus ad Personam Nostram gerendam die festo beati Petri ToRot, videlicet die VII mensis Iulii, in centenaria anniversaria memoria eius natalis. Ideo Nostrum Missum Extraordinariumhisce Litteris ad memoratam celebrationem te constituimus, Venerabilis Frater Noster, qui prudentia spirituque missionali emines.

Debita quidem laude cumulabis beatum Petrum, qui veluti flos fecundus huius terrae ante saeculum germinavit. Insuper Missionarios Sacri Cordis recordaberis, qui centum triginta ante annos illuc pervenerunt Evangelium praedicaturi, necnon Filias Mariae Immaculatae salutabis, centesimum annum a fundatione sua celebrantes. Inde liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis fidelesque ibi praesentes ardore apostolico hortaberis ad Christum rite sequendum. Fraternam Nostram salutationem transmittes etiam aliarum religionum asseclis cunctisque bonae voluntatis hominibus.

Nos precibus tuam sustinebimus magni ponderis missionem, dum iam nunc enixe te, Venerabilis Frater Noster, committimus intercessionibus Sacrae Familiae necnon beati Petri ToRot. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus, Venerabilis Frater Noster, dilectis quoque Pastoribus et Christifidelibus illic congregatis cunctisque faustum hunc eventum participantibus amanter largiendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Iunii, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

BENEDICTUS PP. XVI

—————

Back